Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quod aurigas nostros pro frumento avehendo Oenipontum direxerimus, peccavimus, ut intelligo; peccatum hoc tamen eo animos nostros ferit levius, quo illud non ex unius cerebro, sed plurium consilio et fide bona est perpetratum. (2) Quas reverendissima pietas vestra litteras petiit domino generali nostro[ERROR: no reftable :] domino ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. inscriptas, perquaesivi in abbatia, ut iussus eram, et diu et multum, sed inibi non repertas apud patrem secretarium depositas iacuisse comperi, quas tamen a patre Firstenfeldensi, [ERROR: no reftable :] a patre Firstenfeldense] Gemeint ist Pater Albericus (vgl. ep. 97). cui nudiustertius abeunti fuerant concreditae, indubie iam receperit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic