Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Iter a reverendissima pietate vestra nuper intempesta nocte susceptum tam prospere esse peractum oppido gratulamur; ob nimiam vero discessus accelerationem de necessariis sibi reverendissimam pietatem vestram sufficienter non providisse, nihil est, quod miremur. (2) Fuit certe tanta in maturando itinere tunc festinatio, ut ianuae abbatiae tam antica quam postica hora adhuc noctis illius duodecima reseratae inventae fuerint, quas pater cellerarius[ERROR: no reftable :] pater cellarius] Gemeint ist Pater Robert Brandmayr (vgl. Album Stamsense Nr. 449). (in hac parte vigil et providus), antequam somnum capesseret, visitando circumiens ac ita patulas offendens clausit et obseravit. (3) Cistam vero pecuniariam ego adhuc postera luce sub meridiem patentem inveni. (4) Petita et desiderata reverendissimae pietati vestrae harum baiulus, ut spero, illibata praesentabit, a quo ea super clitella commodius quam ab equite deportari posse iudicavimus. (5) Atque hisce nos affectu filialis submissionis reverendissimae pietatis vestrae commendamus eidemque in arduis patriae negotiis desudanti prosperos successus ac dein celerem ad nos reditum a Domino precamur.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic