Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

-- F40v --

(1) Tandem iterum manus torpens excitatur (dicent reverentiae vestrae) et calamus diu oscitans rursum exeritur, qui fratrem Benedictum adhuc vivere demostret. (2) Rarior in scribendi hactenus fui, ita est. (3) Sed enim memini et vestram pennam iam inde a canicula aestatis praeteritae ad haec usque Iani tempora non minus esse feriatam. (4) Unde ego, qui vestris provocari identidem cupiebam, meas ecce prior expedio, ut vos saltem ad rescribendum lacessam. (5) Annum, quem recens auspicati sumus, vobis ac toti collegio vestro faustum, placabilem et plenum benedictionibus apprecor, quem sani et in Domino firmi ac fortes feliciter traducatis, longos adhuc soles alios daturi. (6) Me et reliquum gregem nostrum ut in statu, quem vivimus, clementia Dei porro conservet, exopto; cuius munere duo quoque, quos adhuc infirmos sustinemus, patres Malachias et Simon,[ERROR: no reftable :] patres ... Simon] Gemeint sind die Patres Malachias Saur und Simon Pergomast. membrorum sibi officium propediem restituendum spe plena exspectant. (7) Atque haec pro nunc raptim et prope in ipso paene aurigarum abeuntium procinctu.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic