Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Heri sub meridiem allatae sunt litterae Ebracenses, quae abbatem loci illius
dominum Henricum quarto Octobris pie in Christo defunctum nuntiarunt eique
subrogatum patrem Petrum, antehac bursarium, cuius epistulam et una publicum
inaugurationis eius instrumentum a Langheimense abbate electionis illius praeside
emenatum impraesentiarum transmittere non licuit, ad reditum usque reverendissimae
pietatis vestrae penes me interim asservanda.[ERROR: no reftable :] heri ... asservanda] Auf den Ebracher
Abt Heinrich IV. Pfortner (1641-1646) folgte als sein Nachfolger Abt
Peter II. Scherenberger, der 1646 bis 1658 dem Kloster vorstand (vgl.
Glück 1927/28, 31;
>Klemm 1997, 33). (7) Punctum epistulae
praecipuum est, quod dubius sit novus abbas, num confirmatio petenda sit ab ipso
generali Cistercii, an vero reverendissima pietas vestra id potestatis habeat, ut
eam tamquam pro-praeses congregationis menipotens conferre possit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|