Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F40r -- (3) Ceterum quae de metu hostilis incursus et periculo patriae nostrae binis
iam epistulis[ERROR: no reftable :]
binis ... epistulis] Ep. 91 und 92. reverendissimam
pietatem vestram sollicitudine urgente perscripsi, nixus rumori ac famae, ea
praesentibus gaudens revoco et melioribus novis (laus Deo immortali) commuto. (4)
Posteaquam nam mihi et iudici visum est e re et bono monasterii futurum, si
incertitudini rumorum in dies paene et horas variantium diffisi, ad ipsos militiae
nostrae directores nuntium ablegaremus pro rei veritate certius exploranda, duos
simul tabelliones expedivimus cum litteris ad dominum Antonium de Rost
[ERROR: no reftable :] Antonium de
Rost] Vgl. Noten zu ep. 92. et Ferdinandum Pischl, eorum
desuper benevolentiam sollicitantes et fidam de statu belli informationem
requirentes; a quibus nobis rescriptum abesse propediam a patria nostra omne
periculum, eo quod hostis mutato consilio partibus hisce iam terga verterit et
civitate Fiessensi sex milibus florenum mulctata cum pleno exercitu iter suum in
Wirtenbergiam direxerit. (5) Eorum verba ad maiorem rei fidem adiungere placuit
incluso schediasmate seriatim expressa.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|