Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) Oenipontum tumultu et metu fere plenum est. (6) Non dimittitur ex civitate ullus equus; inhibitum est totum commercium navale et naves ad omnem eventum subitum

-- F39v --

in portu Halensi stare iussae. (7) Convasant meliora quaeque tam cives quam magnates; verbo maiorem partem non aliter se habent, quam si excidium hostile capitibus eorum iam iam ingruerat. (8) Scribo, quod rumores ferunt, nihil exaggero. (9) Verum quia fama volubilis est et iuxta poetam[ERROR: no reftable :] iuxta poetam] Anspielung auf Vergils Aeneis, wo es im vierten Buch heißt, das Gerücht (Fama) wachse, wenn es herumgehe (4,175 viresque adquirit eundo). vires acquirit eundo, ne forte plus aequo creduli vano timore consternaremur, misi hac nocte proprios nuntios ad dominum Antonium de Rost[ERROR: no reftable :] Antonium de Rost] 1647 wurde Johann Michael Schmaus Kammervizepräsident, zugleich auch Pflegsverwalter in Taufers. Dieses Amt jedoch ließ er durch Anton Rost verwalten, vgl. Seeber 1977, 176. et ad Ferdinandum Pischl, utrumque familiarius rogitans, statum rei circa hostis imminentiam et periculum provinciae nostrae, siquod revera subsit, fideliter nobis significare dignarentur, quorum litteras responsales hodie ad vesperam avidi praestolamur.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic