Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Tantis hactenus dierum aliquorum curriculo desideriis reverendissimae pietatis vestrae reditum exspectans exspectavi, quantis antehac numquam. (2) In causa sunt rumores bellici, ut varia, ita et periculosa nuntiantes. (3) Incursum in patriam nostram ab hoste tentandum compertum est ex captivorum confessione et ab ipsa Austriaca camera ad praefectos communitatum pro liquido perscriptum. (4) In procinctu vero hostiles turmas ad talem irruptionem iam esse certa quidem et veridica relatione nondum didici, coniectare id tamen forte ex eo capite liceat, quod tota manus militum conscriptorum in fortalitio Ernbergensi hucusque detenta praeterita die extemporaneo mandato iussa sit, indilate

-- F39r --

dierum ac noctium itinere et acceleratis passibus Schärniziam contendere. (5) Sed quidquid sit de hostis propinquitate, apud nos timor est et trepidatio multos iam dies, quae me consilii iam fere inopem reddiderunt, eo praecipue, quod substantiam et suppellectilem nostram tutandi viam ac modum prorsus ignorem.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic