Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Nova apud nos hisce diebus pessima spargebantur, quibus permota excelsa camera mandatorias ad praefectos communitatum extemplo dedit, parati forent [ERROR: no reftable :] parati forent] Im Briefarchiv von Stams finden sich einige dieser gedruckten Aufrufe zur allgemeinen Mobilmachung. ad arma capessenda cuncti et singuli, in militiam delecti, quavis hora seu diei seu noctis evocarentur; iam nam hostis tentoria fixisse in civitate Wöglsamb et proxime in partes nostras irruptionem facturus dicebatur. (3) Sed heri relationes Mercurii ordinariae paulo mitiora tulerunt, nil singularis periculi patriae nostrae comminantes; deflectit nam hostilis exercitus a stativis praedictis et ad obsidionem Monachii divertit, ingentibus spoliis commeatus ac vestium potitus, quae nostris prope Landspergam eripuerat.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic