Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Epistolium reverentiae vestrae 23. Septembris signatum sexta decima Octobris ad
me pervenit, e quo sollicitudinem reverentiae vestrae et magnum fidelitatis studium
luculenter agnovi. (2) Memini, cum Ingolstadio abituriens iam iam valedicerem,
reverentiam vestram ex affectu caritatis et amicitiae impulsu eo mihi se
obstrinxisse, ut quia tractatum de Iustitia et Iure (oboedientia avocante) propria
scriptione complere non poteram, modicum quod supererat, mihi se descripturum
reciperet.[ERROR: no reftable :]
Memini ... reciperet] Das Versprechen ist bereits aus ep. 6 bekannt.
(3) Scio etiam me semel aut iterum ab admodum reverendo
patre regente[ERROR: no reftable :]
regente] Gemeint ist Georg Buchmüller, der Regens des Konvikts in
Ingolstadt. per litteras[ERROR: no reftable :] per litteras] Vgl. ep.
6. expetiisse, ut reverentiam vestram fidei datae
commonefaceret; verum quia tot, ut intelligo, impedimenta hactenus intercurrerunt,
quae reverentiam vestram ab impletione promissi obsequii distinerent, acquiesco
excusationi lubens et volens, nec est, quod reverentia vestra de cetero umquam
amplius super hoc negotio sese interpellendam veneatur; tanti enim non est, e
vastissimo theologiae pelago lectionem unam alteramve praetermisisse, ut propterea
amicus molesta descriptione sit fatigandus; habet, laus Deo, bibliotheca nostra
theologos aliquot, qui materiam desideratam affatim subministrabunt, modo tempus
legendi ne sit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|