Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(9) Heri sub noctem postliminio ad nos rediit pater Philippus Staingadensis,
[ERROR: no reftable :] pater
Steingadensis] Vgl. Primisser cap. 42 § 19
Februario mense et Philippus Steingadensis canonicus, qua abbatis sui
iussu, et Benedictus Staubius, congregationis secretarius, urgente
infirmitate domos suas repetebant. qui hodierno mane me
conveniens indicavit mihi beneficium in Haimingen Brixinae se ab episcopo iam
obtinuisse et litteris parocho Silzensi deferendis instructum, adhuc hodie
insinuaturum sese apud subpraefectum in Petersberg ac dein proximis diebus canonicam
Haimingensem cum potestate ingressurum. (10) Mirabamur super his ego et iudex noster
insolentem procedendi modum, quod cum Brixinenses probe utique compertum habeant,
ius praesentationis et collaturae tam ad parochiam in Silz quam filias eius
monasterio Stambsensi competere, nihilominus tamen praeteritis nobis et insalutatis
capellanum Haimingensi communitati ignarae saltem, si non invitae intrudant potius,
quam praesentatum confirment. (11) Mox itaque Paulum Sigelium,
[ERROR: no reftable :] Sigelius]
Über die Einsetzung von Paul Sigelius als Pfarrer von Silz berichtet
Primisser cap. 42 § 9 Silzensis quoque vacabat parochia. Praesentatus ad
eam est Paulus Sigelius, Adrianno hucusque curator, confirmatus quoque
ab episcopo, sed re institutus ac inpossessionem introductus a priore
Stamsensi XI Kalendas Iunii nemine tum reclamante ... Displicuit etiam
Brixinensi vicario introductio illa a priore facta. ut
ad partem cum eo conferremus, accersiri curavi, qui spondet se rem et negotium istud
eo usque protracturum, donec a reverendissima pietate vestra responsum desuper
aliquod remittatur. -- F38r -- (12) Interea reverendissimae pietati vestrae me et filios
universos humillime commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|