Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(9) Heri sub noctem postliminio ad nos rediit pater Philippus Staingadensis, [ERROR: no reftable :] pater Steingadensis] Vgl. Primisser cap. 42 § 19 Februario mense et Philippus Steingadensis canonicus, qua abbatis sui iussu, et Benedictus Staubius, congregationis secretarius, urgente infirmitate domos suas repetebant. qui hodierno mane me conveniens indicavit mihi beneficium in Haimingen Brixinae se ab episcopo iam obtinuisse et litteris parocho Silzensi deferendis instructum, adhuc hodie insinuaturum sese apud subpraefectum in Petersberg ac dein proximis diebus canonicam Haimingensem cum potestate ingressurum. (10) Mirabamur super his ego et iudex noster insolentem procedendi modum, quod cum Brixinenses probe utique compertum habeant, ius praesentationis et collaturae tam ad parochiam in Silz quam filias eius monasterio Stambsensi competere, nihilominus tamen praeteritis nobis et insalutatis capellanum Haimingensi communitati ignarae saltem, si non invitae intrudant potius, quam praesentatum confirment. (11) Mox itaque Paulum Sigelium, [ERROR: no reftable :] Sigelius] Über die Einsetzung von Paul Sigelius als Pfarrer von Silz berichtet Primisser cap. 42 § 9 Silzensis quoque vacabat parochia. Praesentatus ad eam est Paulus Sigelius, Adrianno hucusque curator, confirmatus quoque ab episcopo, sed re institutus ac inpossessionem introductus a priore Stamsensi XI Kalendas Iunii nemine tum reclamante ... Displicuit etiam Brixinensi vicario introductio illa a priore facta. ut ad partem cum eo conferremus, accersiri curavi, qui spondet se rem et negotium istud eo usque protracturum, donec a reverendissima pietate vestra responsum desuper aliquod remittatur.

-- F38r --

(12) Interea reverendissimae pietati vestrae me et filios universos humillime commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic