Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F37r -- (1) Venerabilem nostrum senem, emeritum patrem Wolfgangum,
[ERROR: no reftable :] patrem
Wolfgangum] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. sexto
Nonas Octobris placido fine consumatum in ecclesia nostra claustrali infra altare
sancti Ioannis Evangelistae, pro eo ac iussi eramus, honore condigno tumulavimus
praesente non modica popularis turbae corona. (2) Eius piissimos manes in statu
alterius saeculi suffragiis adhuc ecclesiasticis indigere augurari volunt patres
Simon et Malachias,[ERROR: no reftable :] patres ... Malachias] Gemeint sind die Patres Simon
Pergomast und Malachias Saur. qui praeterita nocte in
hypocausto studiorum recubantes sub mediam noctem plus quam manifeste audiisse se
asseverant, tum binos super pavimento iactus lapidum, tum etiam repetita quaedam
suspiria quasi hominis profundos et graves anhelitus trahentis et in aerumna
gementis. (3) Sed de horum fide quidquid sit, curabo tamen, ut bono patri debita
atque ab ordine praescripta cum precum tum altaris sacri libamina, ocius ac fieri
poterit, a confratrum coetu persolvantur.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|