Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Super invaletudine patientis nostri patris Malachiae[ERROR: no reftable :] patris Malachiae] Gemeint ist Pater Malachias Saur. multoties iam excellentiae vestrae aures pulsavi, sed ulterius molestus esse desinam; cum nam tot applicita hactenus

-- F35v --

medicamina in vanum cecidisse videam (culpa ipsiusmet aegri diaetam negligentis) utar Evangelico illo: Curavimus Babylonem, et non est danata, derelinquamus eam.[ERROR: no reftable :] Curavimus ... eam] Zitat aus Jer 51,9. (2) Quae novissime eidem praescripta sunt de inungendis oleo succini temporibus cum vertice, de bracchiis et artubus oleo lumbricorum liniendis, de aquis cor et pectus corroborantibus sorbillandis actuali executioni etiamnum mandantur. (3) Quis porro inde profectus sit secuturus, tempus dabit. (4) Ceterum illud fere divinare ausim, gratiorem saepe dicto patri fore, qui ipsi haustum praebet vini, quam qui aquam porrigat cordialem. (5) Indulsi ei ad pastum dimidiam vini mensuram (plus scilicet quam ipsa excellentia vestra in litteris admiserat) et tamen clam me de parcitate conqueritur.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic