Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Ceterum prae cunctis pessime habet pater Malachias,[ERROR: no reftable :] pater Malachias] Gemeint ist Pater Malachias Saur. qui licet applicatis iam tot remediis nullum omnino meliorationis signum adhuc ostentat (utinam non vitio suo), sed potius ad deteriora proruit, non procul, ut ego timeo, a cymba Charontis [ERROR: no reftable :] a cymba Charontis] Charon ist in der antiken Mythologie der Fährmann, der die Toten über den Unterwelts-fluss bringt. Hier ist es ein gesuchtes Bild für den bevorstehenden Tod. existens. (8) Noctes integras trahit insomnes prae doloribus peracutis, quibus, ait, universi corporis sui artus et membra (capite et stomacho exceptis, de quibus nihil queritur) continenter adeo lancinari et confici, ut pusillanimitas eius animum tantum non absorbeat. (9) Unguento nervino tertium iam diem usus est, sed quia optabilem eius effectum manifeste nondum deprehendit ac sentit, inutile indicat illud unctionis genus, a quo supersedere possit et velit. (10) Convulsiones epilepticas iam saepe per intervalla dierum est passus, et nunc maxime causatur pressiones cordis, anhelitum ferme arctantes; cui etiam supra pectus plurimae pustulae subortae sunt, magnum scalpendi pruritum cientes, quem tamen sedare ipse non potest, utpote nec unicum digitum movere valens. (11) Medicum identidem requirit et plenis votis desiderat; quem si excellentia vestra necessarium iudicaverit ac spes efficiendi quidpiam affulserit, eum libens conducam; quin etiam vi praesentium rogo, ut excellentia vestra aliquem pro suo placito ocius ad nos dirigat, aegro periclitanti opitulaturum, ne meis ego partibus aliquando videar defuisse. (12) Sin irrita et inanis videatur medici vocatio, consilium saltem per litteras mittendum praestolabor. (13) Atque haec de nostris infirmis. Deus et hos restituat et excellentiam vestram consiliis nostris pernecessariam diu conservet.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic