Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quin excellentia vestra rescire hactenus iam saepius desiderarit statum et conditionem fratrum nostrorum[ERROR: no reftable :] fratrum nostrorum] Es geht um die sieben Mönche, für deren Beratung Stephani durch ep. 76 medizinische Unterstützung aus Innsbruck erbeten hat. quorundam, quos superiori mense infirmos ac languentes inviserat, nihil admodum dubito; cui desiderio quia maturius satisfacere vix per negotia licuit, praesentibus obligationem meam breviter expedio. (2) Pater Bartholomaeus Hol (qui excellentiae vestrae iudicio ceteris periculosius aegrotabat) eatenus saltem convaluit, quatenus restituto ventriculo appetentiam cibi ac potus non mediocrem recuperavit, cum gustu quaeque absumens ac tantum debilitatem et tremorem brachiorum conquerens. (3) Hisce tamen diebus (quae hominis inconstantia est) appetitu hoc iam iterum decrescente escam paene fastidire incipit, visum quasi potius quam gustum pascens.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic