Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Ceterum perspicilia[ERROR: no reftable :] perspicilia] Vgl. ep. 1,4. Augustae a me conducta avidius adhuc exspecto, quam solem orientem in Phoenicia servi, quae tum, ut intelligo, non modo confecta non sunt, sed necdum fieri incipiunt, cum apud dominum Wiselium[ERROR: no reftable :] Wiselium] Vgl. ep. 6,4. nulla amplius, quod audio, mei memoria superstet. (4) Quocirca tot iteratis precibus meis supremas adhuc iungo et reverentiam vestram humanissime obtestor, adlaborare dignetur, voti ut me mei damnatum brevi videam et ocularia, quae desidero, demum aliquando in Stambs divertant. (5) Quodsi opticus Augustanus informationis meae, quam olim in coram dedi, oblitus visus mei conditionem rursum nosse cupiat, indicari eidem a reverentia vestra poterit oculorum meorum eam esse constitutionem, ut ad mediocrem distantiam typum etiam tenuiorem commode legere valeam et omnia oculis obiecta clare ac distincte sine nebulis cernam; in eo solum omnem paene eorundem defectum versari, quod cum lectionem per horas binas aut ternas continuare cogor, oculorum acies ita fatigetur atque hebescat, ut nec litteras agnoscere aut discernere valeam, idque vel maxime, cum de nocte ad lucernam studendum est, cuius lumen libero obtutu absque dolore ferre non possum, ut proinde semper umbraculo quodam candelarum radios ab oculis arcere oporteat, quod ipsum tam tantum non valet, quin per horariam lectionem visus deficiat. Atque haec oculorum meorum debilitas et hebetudo non ab heri primum aut nudiustertius exorta, sed iam inde ab annis pueritiae me comitata est. (6) Specularia porro confecta cum fuerint, occasionem spero reverentiae vestrae non defuturam ad me eadem dirigendi, quorum gratus semper mihi erit adventus, quantumvis serus. Sed ne prolixitate mea molestus sim, receptui cano et reverentiae vestrae me omni modo meliora commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic