Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Nescio, quid malae influentiae hoc anno sidus caninum[ERROR: no reftable :] sidus caninum] Die Hundstage gelten als die heißeste Zeit des Jahres und dauern von Ende Juli bis Ende August. Ihren Namen haben sie deshalb, weil in dieser Zeit die Sonne zugleich mit dem Hundsstern (Sirius) aufgeht. ferat male habentibus apud nos non uno tantum vel altero, sed septem conventualibus, quibus omnibus hoc unum fere commune est, quod debilitatem querantur stomachi cibum vel omnino reiectantis vel aegre ac cum nausea retinentis; quod quidem ego potui frigidiori et largius sumpto adscribendum auguror. (2) Pater Malachias Saur adhibito enemate et usu balnei ac vino purgativo ante dies circiter 14 plene iam iam convaluit, sed biduo post occasione amici cuiusdam eundem invisentis per excessum potationis recidivus factus, posteriora paene deteriora fecit prioribus, adhuc vel cholicae vel calculi vel aliis diversis affectibus obnoxius. (3) Commiseratione tamen ex eo capite parum dignus, quod vino, cuius usum illi excellentia vestra interdixerat, numquam hactenus abstinuerit, sed tam ad pastum in mensa, quam etiam (quod peius) intempestive, mane vel vesperi, illud sumpserit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic