Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Exemplaria bullae pontificae describi curavi eo numero, quo sunt petita, nescius tamen, utrum amanuenses contextum per omnia integre et fide transsumpserint. (5) Ex coetu fratrum valetudinarius esse incipit venerabilis senior noster pater Wolfgangus,[ERROR: no reftable :]pater Wolfgangus] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. qui a pauculis diebus et cibi et potus appetentia amissa, viribus corporis notabiliter destituitur, ipse se occasui proximum affirmans ac metuens, culpabilis nonnihil, ea saltem ex parte, quod frigidam ieiunus ante refectionem prandii bis, breve degustare non vereatur, quidquid ego dissuadens reclamem.[ERROR: no reftable :] culpabilis ... reclamem] Zitiert bei Baumann 1935, 16. (6) Disponet interim de eo Deus, quod sibi visum fuerit; nos vero quod in votis gerimus, precibus exorare conabimur, ut scilicet reverendissimae pietatis vestrae valetudo acidularum amuleto revirescat eiusdemque, si fieri possit, iuventus ut aquilae renovetur. Datum etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic