Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Desiderium reverendi patris Caspari Dempf,[ERROR: no reftable :] patris Dempf] Vgl. ep. 52,7; 58,6; 60,5;
66,1. quo gremium matris suae Caesaream revisere gestit,
tantum indies incrementum sumit, ut nulla paene labatur hebdomas, si non dies, qua
eiusmodi patriae desiderium repetitis suspiriis aut vocibus non eructet, saepius iam
abbate nostro abitum infimis precibus extorquere nisus. (2) Veretur nimirum bonus
pater atque -- F31v -- animo opinionem hanc iam penitus imbibit, nisi ad domum
professionis suae paucas infra septimanas revocetur, aliud non superfuturum, quam ut
vestigia reverendi piae memoriae patris Caroli pone secutus morti spolium fiat et
tumulum intra montes nostros nanciscatur. (3) Ingenerari vero hanc sibi formidinem
ait duplici potissimum ex capite, tum scilicet, quod aerem Tyrolensem minus sibi
congruere experiatur, tamquam nimis crudum ac spissum; tum deinde quod omnem fere
cibi, praesertim carnis ac vini, nostratis appetentiam amiserit ac proinde vitam et
sanitatem sibi apud nos longam polliceri neutiquam possit. (4) Quare cum
reverendissimam pietatem vestram (a qua vitam sibi per revocationem prorogari posse
indubitanter confidit et asserit), ut paucis suo nomine interpellarem, obnixius a me
flagitarit; feci, quod caritas suadebat, et quia ipse hoc temporis scribere nihil
poterat, utpote lecto affixus nec admodum bene dispositus, pauculis hisce
reverendissimae pietati vestrae aegrotantis desiderium notificare volui nihil
admodum dubitans fore, ut in proximo aliquid consolationis bono patri rescribatur.
(5) Interea me totumque coetum fratrum Stambsensium reverendissimae pietati vestrae
submisse ac filialiter commendans.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|