Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Doleo certe vices cum vestras, tum meas; vestras quidem, quod a coepta erigendi torcularis tam utili fabrica ob necessarii sumptus defectum prope sit, ut manum deponere cogamini, meas vero, quod reverentiae vestrae indigenti et fraternam opem fraterne imploranti nequeam succurrere. (2) Luctor nam ipse sub iugo inopiae et in comparandis turbae fratrum tot necessariis vix valeo eluctari. (3) Diu non est, cum Halae pro mercibus pauculis in pari moneta deposui florenos plus quam nonaginta ac de novo apud dominum Dreissger centum 83 florenorum debitum contraxi ad nundinas autumnales exsolvendum, undecumque tandem pecunias conquiram. (4) Causat tot expensas nova habitus mutatio, dum in cucullis seposito colore nigro nos album, fratres vero conversi castaneum gestare deinceps tenemur. [ERROR: no reftable :] Dieser Paragraph 70,4 wird in den Annales Maisenses (388) zitiert. (5) Me proinde quod attinet, exiguam sane reverentiae vestrae spem facere possum de ope auxiliari ferenda; apud reverendissimum vero nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum ... nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. siquid precibus meis potero, evincere aliquid omnimodis studebo. (6) Interea reverentiam vestram cum reliquis confratribus nostris in Mais religiose consalutans maneo etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic