Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Sed ne id, quod fere praecipuum erat, obliviscar, duos adhuc Ingolstadii habeo debitores, quos reverentiae vestrae tamquam iudici compulsori hic sistam, qui si nomina, quae apud me contraxerunt, expunxerint, bene erit, sin minus, Punicae illos fidei[ERROR: no reftable :] Punicae ... fidei] Die Punier sind seit Hannibal für ihre Unverlässlichkeit in Verträgen sprichwörtlich geworden (vgl. Waldherr 2000). reos agam. (5) Sunt ii frater Benedictus Heffter et frater Augustinus Ranshoviensis, quorum ille residuam materiam de Iure et Iustitia, hic vero, quod supererat de votis in Cas[u]istica, mihi se descripturos promiserunt. Reverentia vestra commonefaciat eos fidei datae, quam si exsolverint, operam mihi certe gratissimam praestabunt et fidei suae constantiam luculento testimonio comprobabunt. (6) Interea me reverentiae vestrae in preces et sacrificia animitus commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic