Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Miseram reverentiae vestrae 9. Octobris breve epistolium,[ERROR: no reftable :] epistolium] Vgl. ep. 1. quo rationem et decursum itineris mei Ingolstadio suscepti paucis aperui et una praesentem

-- F3v --

statum meum, quoad licuit, imitavi, ad quod hactenus vicarium aliquod responsum indies quidem expectavi, sed inaniter et incassum. (2) Palmarium punctum ex his, quae scripseram, erat de reculis meis, quas in doliolum convasatas Anglipoli post me reliqui,[ERROR: no reftable :] Palmarium ... reliqui] Vgl. ep. 1,2. e quibus nunc potissimum sarcinam manuscriptorum desidero. Reverentia vestra hanc suppellectilem meam, rogo, cordi habeat et de occasione eam remittendi benevole prospicere dignetur, receptura forsitan e reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. symbolum quoddam gratitudinis non ingratum. (3) Porro mirari subit, ubi tamdiu haereant specilla conservativa,[ERROR: no reftable :] specilla conservativa] Vgl. ep. 1. quae reverentia vestra tanto sibi opere a me commendata, proxime mihi transmissuram promisit. Quodsi forte Augusta nondum Ingolstadium devenerint, obsecro reverentiam vestram, dignetur pauculis salutare Augustanum opticum, dominum Wiselium, eaque si confecta sint, petere vel certe conficienda curare, frater Benedictus nam his opus habet. Pretium illorum meminit reverentia vestra me Ingolstadii iam deposuisse.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic