Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Miseram reverentiae vestrae 9. Octobris breve epistolium,[ERROR: no reftable :] epistolium]
Vgl. ep. 1. quo rationem et decursum itineris mei
Ingolstadio suscepti paucis aperui et una praesentem -- F3v -- statum meum, quoad licuit,
imitavi, ad quod hactenus vicarium aliquod responsum indies quidem expectavi, sed
inaniter et incassum. (2) Palmarium punctum ex his, quae scripseram, erat de reculis
meis, quas in doliolum convasatas Anglipoli post me reliqui,[ERROR: no reftable :] Palmarium ...
reliqui] Vgl. ep. 1,2. e quibus nunc potissimum sarcinam
manuscriptorum desidero. Reverentia vestra hanc suppellectilem meam, rogo, cordi
habeat et de occasione eam remittendi benevole prospicere dignetur, receptura
forsitan e reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. symbolum quoddam gratitudinis non ingratum.
(3) Porro mirari subit, ubi tamdiu haereant specilla conservativa,[ERROR: no reftable :] specilla
conservativa] Vgl. ep. 1. quae reverentia vestra tanto
sibi opere a me commendata, proxime mihi transmissuram promisit. Quodsi
forte Augusta nondum Ingolstadium devenerint, obsecro reverentiam vestram, dignetur
pauculis salutare Augustanum opticum, dominum Wiselium, eaque si confecta sint,
petere vel certe conficienda curare, frater Benedictus nam his opus habet. Pretium
illorum meminit reverentia vestra me Ingolstadii iam deposuisse.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|