Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Ex binario[ERROR: no reftable :] binario] Gemeint sind Pater Karl und Pater Kaspar Dempf aus Kaisheim (vgl. ep. 60,5). venerabilium senum, quos reverendissima pietas vestra anno superiore sub finem Augusti ad nos destinavit, alterum membrum sustulit, quae nemini parcere novit, inimica mors ipsa dominica in albis, turbae eorum, qui dealbaverunt stolas suas, uti confidimus, sociatum. (2) Momordit scilicet gramen venerabilis pater Carolus, quantumvis edentulus, cui lucta cum morte brevis admodum fuit ac subita. (3) Male habere coepit secunda feria paschae, non qui acutis doloribus premeretur, sed solum quod vires corporis se destituere ac solito magis labescere persentiret. (4) Eam hebdomadem lecto affixus et alvi profluvio, quo diu antea laboraverat,

-- F29v --

admodum emaciatus, octavo Aprilis circiter secundam a meridie animam placide posuit, confessus quidem et sacramentaliter absolutus, sed inopinato ac celeri agone prius ereptus, quam sanctum viaticum atque olei sancti delibutio suprema adferri possent. (5) Exsequias et officium funerale eidem per omnia sicut uni ex nostris litavimus et praeter quartam privatas missas, quas quisque sacerdotum nostrorum pro defuncto iam immolarunt, adhuc toto tricenarii tempore in dies singulos missam peculiarem pro eius anima super altari privilegiato persolvimus et consuetas pitantias pro eleemosyna pendimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic