Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

-- F28v --

(1) Diu iam quievere calami utrimque nostri et stipulatio sive promissum mutuum, quod ante biennium, cum reverentia vestra profectionem [ERROR: no reftable :] profectionem] Schnürlin trat sein Amt als Kooperator in Mais am 9. März 1644 an. pararet in Mais, de litteris inter nos crebrius reciprocandis pepigimus, paene iam intercidere velle visum est, quippe inter quos per menses iam quinque nihil ultro aut citro transscriptum est. (2) Sed rupit tandem silentium reverentia vestra mittens ad me per aurigas nostros non litteras solum, sed et panes aliquot dulces una cum cydonitide, quae ego prout cuique inscripta et destinata fuerant, distribui, gratias singulis magnas agentibus et maiores acturis, si ad ieiunium instantis quadragesimae simili quoque pabulo munirentur.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic