Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Ad primitias meas excellentiam vestram iam dudum oretenus invitavi, -- F3r -- diem tum
certum indicere non potui, quia reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint
ist Abt Bernhard Gemelich. e vindemiis reducem[ERROR: no reftable :] e vindemiis
reducem] Vgl. ep. 4,3. praestolari oportebat. (2) Is cum
praeter opinionem longiorem in Athesi[ERROR: no reftable :] in Athesi] Es geht um die Stamser Besitzungen
im Etschtal, auf denen der Abt immer die Ernte
beaufsichtigte. moram traxisset, superiore tandem hebdomada
ad monasterium incolumis appulit; cuius prudenti ac provida dispositione decretum
est, ut quia maturius id fieri non poterat, ad festum proximum sancti Nicolai
primitivum aeterno Numini sacrificium exsolverem. (3) Ad quod proinde dominationem
vestram totamque eius familiam, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus hisce
invitatos quam humanissime volo; et sicut prolixam benevolentiam dominationis
vestrae et innatum gratificandi affectum millies iam sum expertus, ita et in hac tam
pia et favorabili causa preces meas locum habituras confido atque adeo excellentiam
vestram cum pluribus suorum solennitati meae adstituram expecto nihil dubitans
archiducissam[ERROR: no reftable :]archiducissam] Gemeint ist Claudia de’ Medici,
deren Leibarzt Weinhart war. hac in re non tam
difficilem fore, quin excellentiam vestram relicta tantisper aula ad sacras meas
nuptias tantillum dimittat, si ceteroqui corporis valetudo non obsistat. (4) Quodsi
per impedimentum quodcumque personalem eius praesentiam inhiberi contingeret, saltem
coronam filiorum et filiarum[ERROR: no reftable :]filiorum et filiarum] Weinhart hatte vier Söhne und
fünf Töchter, von denen viele in den geistlichen Stand eintraten (vgl.
Hye 1970, 39). suarum ad
festivam celebritatem meam ablegare non gravetur. Dominam ipsius coniugem[ERROR: no reftable :] coniugem]
Gemeint ist hier wohl Weinharts zweite Frau, Anna Burgkhlehnerin, die
Schwester des berühmten Historikers Matthias Burgkhlehner; Weinhart
hatte sie 1612 nach dem Tod seiner ersten Gattin Anna Juliane
Hildtprantin geheiratet. (quamvis adventum eius
spectare non ausim) specialiter invitatam cupio, quam ut in Stambs aliquando
viderem, saepius iam impensissime optavi. (5) Interea dominatio vestra cum coetu
suorum quam optime valeat meoque nomine omnibus et singulis salutem impertitat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|