Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Rite obtinui, quem reverendissima amplitudo vestra mihi et patri priori meo [ERROR: no reftable :] patri ... meo] Gemeint ist Prior Benedikt Stephani selbst. submisit philosophicum libellum a pluviis quidem nonnihil madefactum, sed in extero tantum thecae cortice. (2) Ceterum quod amplissima dominatio vestra hocce litterario fratrum suorum monimento veluti ariete quodam expugnare animum meum intendat, ut postliminio fratres meos ad castra Palladis[ERROR: no reftable :] castra Palladis] Mit dem „Lager der Pallas Athene“ ist die Universität in Ingolstadt gemeint. Anglipolim remittam, sane calcaribus mihi opus non esset, qui ultro propensus sum ad iuventutem studiis melioribus excolendam, si modo suppetant media. (3) At vero quomodo hoc temporis reverendissimae amplitudinis vestrae desiderium adimplere possim, non video. (4) Imprimis enim fratres clericos hoc aevo non nisi tres habeo, quorum vix unus palaestrae philosophicae vel theologicae idoneus aut suppar foret. (5) Deinde esto

-- F272r --

iuvenes maiore numero haberem, accisa mihi sunt media eosdem in universitate aliqua diutius alendi, siquidem neque ex camera Oenipontana neque ex salina Halensi monasterio meo de reditibus quidquam penditur, quae quidem communis est omnium creditorum lamentatio. (6) Accedit denique etiam, quod gravis me urgeat necessitas in brevi fabricam aliquam inchoandi pro famulitio meo aulico, quando antiqua domicilia abbatiae contigua ac praecipue triclinium, in quo cum commensalibus meis reficior, iam iam fatiscunt ac ruinam minantur. (7) Quodsi amplissima dominatio vestra id mihi favoris exhiberet, ut noti illius debiti 500 florenorum quoque Neoburgi praetendere habeo, solutionem per suos cancellarium vel iudicem efficaciter sollicitari curaret, quo tandem aliquando pecunia illa actualiter potiri valerem, facilius resolutionem pro studiosis captarem. (8) Atque haec in praesens cum mei meorumque recommendatione, ex Stambs ultima Iunii anno 1671.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic