Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Novam statutorum compilationem Februario mense ad transmissam tradius redire Caesaream, veniam, spero, mihi dabit reverendissima amplitudo vestra, si intellexerit me toto quadragesimae tempore domo absentem in comitiis procerum provinciae Bolzani distentum fuisse ac primum dominica in albis ad mandram Stambsensem regressum. (2) Remitto igitur vel nunc tandem

-- F271v --

praedictam statutorum epitomen adiuncta hac mea censura, quod sententia reverendissimorum dominorum praesulum Bavariae libens subscribam, duabus tantum clausulis exceptis, quarum una est de visitationibus annuis, quas circa monasterium meum eatenus restringendas spero, ut sufficiat intra triennium bis illud visitari, altera, quod in praetactis novis constitutionibus § 5 ad calcem insinuatur consuetudinis esse, ut abbas de receptis et expensis priori et nonnullis senioribus prudentibus annuatim rationem faciat. (3) Hoc enim uti in Stambs numquam auditum, numquam usitatum fuit, ita nec deinceps fieri poterit, utpote quod dignitati et praeminentiae abbatiali minus consentaneum videatur. (4) De reliquo reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae cum dulcissima salute me meosque semper commendatos cupio, ex Stambs 19. Maii anno 1671.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic