Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Quod nuper de parocho[ERROR: no reftable :] parocho] Gemeint ist Pfarrer Paul Siegel von
Silz. et camerario Silzensi scripseram, eum iam
actualiter Brixinam profectum, per palinodiam recantare cogor, siquidem is pedem
nondum amovit, sed in sua aede canonica etiamnum residet, in qua tamen cistae
pleraeque decani sigillo obsignatae et arrestatae sunt. (5) Ceterum desidero
vehementissime responsum aliquod a reverendissima dominatione vestra, quidnam citra
patrem nostrum Ieremiam[ERROR: no reftable :] patrem ... Ieremiam] Gemeint ist Pater Jeremias
Kolb (vgl. Album Stamsense Nr.
477). statuendum sit, ulteriusne adhuc in Silz subsistere
debeat, an vero domum revocari. (6) Hactenus quidem aliud iurisdictionis exercere
nihil potuit praeter sacri celebrationem et exceptionem multarum confessionum. (7)
Curare autem infirmos aut recens natos baptismatis tingere unda nequivit ob defectum
clavium, quae caute penes se retinet Bernardus Stökl.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|