Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Quod nuper de parocho[ERROR: no reftable :] parocho] Gemeint ist Pfarrer Paul Siegel von Silz. et camerario Silzensi scripseram, eum iam actualiter Brixinam profectum, per palinodiam recantare cogor, siquidem is pedem nondum amovit, sed in sua aede canonica etiamnum residet, in qua tamen cistae pleraeque decani sigillo obsignatae et arrestatae sunt. (5) Ceterum desidero vehementissime responsum aliquod a reverendissima dominatione vestra, quidnam citra patrem nostrum Ieremiam[ERROR: no reftable :] patrem ... Ieremiam] Gemeint ist Pater Jeremias Kolb (vgl. Album Stamsense Nr. 477). statuendum sit, ulteriusne adhuc in Silz subsistere debeat, an vero domum revocari. (6) Hactenus quidem aliud iurisdictionis exercere nihil potuit praeter sacri celebrationem et exceptionem multarum confessionum. (7) Curare autem infirmos aut recens natos baptismatis tingere unda nequivit ob defectum clavium, quae caute penes se retinet Bernardus Stökl.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic