Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Parochus Silzensis Paulus Sigelius[ERROR: no reftable :] Paulus Sigelius] Vgl. >Primisser cap. 43 § 23 Hoc die Paulus Sigelius parochiae Silzensis vicariatum senii causa Augustino nostro resignavit. terribiliter a decano angariatur, adeo quidem ut praeter alias contumelias etiam omnem substantiam, quam bonus camerarius Oeniponti seu in vestimentis seu in nummis habebat, decanus suo decreto absignatam in arrestum condemnarit. (4) Conatus quidem fuit dictus parochus per litteras excusatorias, senectam et virium imbecillitatem allegantes, excutere onus Brixinam proficiscendi, sed aliud nihil obtinuit, quam subsecutas novas comminationes

-- F270r --

gravium censurarum, ut proinde hodie tandem itineri sese accinxerit, inter semet metum fluctuans, quid de sua persona Brixinae sit statuendum. (5) Duobus vero ante diebus post exhibita consistorialia mandata clavis aedis canonici, sicut et ecclesiae quoad sacrarium baptisterium, calices, sacrum oleum et cetera Bernardo Stökl consignavit, omni deinceps functione et iurisdictione obeunda exutus atque exauctoratus. (6) Ego postquam de hisce clandestinis actibus notitiam accepi, quid agendum censuerim quidque cum consilio patris senioris et officialium egerim, iudex noster in adiunctis litteris plenius informabit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic