Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Parochus Silzensis Paulus Sigelius[ERROR: no reftable :] Paulus Sigelius] Vgl.
>Primisser cap. 43 § 23 Hoc die Paulus Sigelius parochiae
Silzensis vicariatum senii causa Augustino nostro
resignavit. terribiliter a decano angariatur, adeo quidem ut
praeter alias contumelias etiam omnem substantiam, quam bonus camerarius Oeniponti
seu in vestimentis seu in nummis habebat, decanus suo decreto absignatam in arrestum
condemnarit. (4) Conatus quidem fuit dictus parochus per litteras excusatorias,
senectam et virium imbecillitatem allegantes, excutere onus Brixinam proficiscendi,
sed aliud nihil obtinuit, quam subsecutas novas comminationes -- F270r -- gravium
censurarum, ut proinde hodie tandem itineri sese accinxerit, inter semet metum
fluctuans, quid de sua persona Brixinae sit statuendum. (5) Duobus vero ante diebus
post exhibita consistorialia mandata clavis aedis canonici, sicut et ecclesiae quoad
sacrarium baptisterium, calices, sacrum oleum et cetera Bernardo Stökl consignavit,
omni deinceps functione et iurisdictione obeunda exutus atque exauctoratus. (6) Ego
postquam de hisce clandestinis actibus notitiam accepi, quid agendum censuerim
quidque cum consilio patris senioris et officialium egerim, iudex noster in
adiunctis litteris plenius informabit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|