Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quas reverendissima amplitudo vestra undecimo Februarii ad reverendissimum meum[ERROR: no reftable :] reverendissimum meum] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. dederat, quatriduo post in Stambs rite pervenerunt una cum inclusa statutorum compilatione[ERROR: no reftable :] compilatione] compliatione hs. novissima ex Urbano profecta. (2) Ceterum quod amplissime dominatio vestra desiderat, ut novellis hisce constitutionibus reverendissimus meus iudicii sui calculum aponere velit annotatis seorsim iis, quae difficiliora, ut hucinde videbatur, id sane tam mature, quam expetitur, praestari non poterit, siquidem is modo domi nostrae constitutus non est, ad Bolsani in conventu procerum sive statuum provinciae, unde ante ferias paschales ad nos vix est revisurus. (3) Nihilominus tamen non intermisi, mox hac eadem posta praedictam reverendissimae amplitudinis vestrae epistulam cum adiuncta appendice dirigere Bolsanum, interim reverendissimam et amplissimam dominationem vestram de suarum receptione hisce certiorem facere volens eiusdemque gratiae ac favori me et conventum Stambsensem quam demississime commendans. (4) Ex Stambs die 17. Februarii anno 1671.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic