Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Propositum reverendissimae amplitudini vestrae fuisse mox post solemnia almi
patris nostri Bernardi[ERROR: no reftable :] solemnia ... Bernardi] 20. August.
itineris se accingere ad visitandum ex more Stambsense coenobium meum ex eiusdem
epistula perspicue intellexi nec diffiteor tempus illud mihi peroportunum futurum
fuisse. (4) Quia vero reverendissima dominatio vestra de idoneitate huius accessus a
me praemoneri cupiebat, ego vero ob tardius acceptam intimationem id tempestivius
praestare non potui, erit forsan negotium praehabitum in alteram hebdomadem
reiciendam. (5) Nec incommodum mihi foret, si amplissimae dominationi vestrae
placeret rationem itineris sui ita instituere, ut primo die Septembris ad
monasterium meum appellere posset. (6) Interim tamen bene placitum amplitudinis
vestrae reverendissimae exspecto, cui me meosque perquam studiose commendo. (7) Ex
Stambs die sancti Rochi seu 16. Augusti anno 1670.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|