Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Propositum reverendissimae amplitudini vestrae fuisse mox post solemnia almi patris nostri Bernardi[ERROR: no reftable :] solemnia ... Bernardi] 20. August. itineris se accingere ad visitandum ex more Stambsense coenobium meum ex eiusdem epistula perspicue intellexi nec diffiteor tempus illud mihi peroportunum futurum fuisse. (4) Quia vero reverendissima dominatio vestra de idoneitate huius accessus a me praemoneri cupiebat, ego vero ob tardius acceptam intimationem id tempestivius praestare non potui, erit forsan negotium praehabitum in alteram hebdomadem reiciendam. (5) Nec incommodum mihi foret, si amplissimae dominationi vestrae placeret rationem itineris sui ita instituere, ut primo die Septembris ad monasterium meum appellere posset. (6) Interim tamen bene placitum amplitudinis vestrae reverendissimae exspecto, cui me meosque perquam studiose commendo. (7) Ex Stambs die sancti Rochi seu 16. Augusti anno 1670.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic