Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Ne reverendissimae amplitudini vestrae molestiam facesserem, conabar hactenus
patrem meum conventualem, de cuius melancholia mense Maio aliquid perscripseram,
omnibus modis a sua impressione abducere, verum quia ille conceptae sententiae
mordicus inhaeret atque aërem nostrum Tyrolensem cum Acromiano aliquantisper
permutare omnino desiderat, concedendum aliquid duxi petentis affectui sicque mitto
ad amplissimae dominationis vestrae laudatissimum coenobium de conventu meo patrem
Theodoricum a Preisach, utriusque musices peritum et artis bibliopegica probe
gnarum, quem in sinum reverendissimae amplitudinis vestrae ita commendo, ut
nequaquam in loco aëris liberioris cum aliquo regulari procuratore extra monasterium
vivere sinatur, sed per omnia in contubernio venerandi conventus degat eique de
laboribus chori nihil relaxetur. (2) Cum enim melancholia ipsius ferme absumpta
potius quam innata videatur, non oportet frenum taliter aegrotanti in libertatem
remittere. (3) De reliquo confido eundem morigerum fore et sine quaerela aliis sese
accomodaturum. (4) Interim reverendissima amplitudo vestra hanc importunitatem
ignoscat, cui me meosque semper cupio commendatos. (5) Dabam ex Stambs 21. Iulii
anno 1670.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|