Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ne reverendissimae amplitudini vestrae molestiam facesserem, conabar hactenus patrem meum conventualem, de cuius melancholia mense Maio aliquid perscripseram, omnibus modis a sua impressione abducere, verum quia ille conceptae sententiae mordicus inhaeret atque aërem nostrum Tyrolensem cum Acromiano aliquantisper permutare omnino desiderat, concedendum aliquid duxi petentis affectui sicque mitto ad amplissimae dominationis vestrae laudatissimum coenobium de conventu meo patrem Theodoricum a Preisach, utriusque musices peritum et artis bibliopegica probe gnarum, quem in sinum reverendissimae amplitudinis vestrae ita commendo, ut nequaquam in loco aëris liberioris cum aliquo regulari procuratore extra monasterium vivere sinatur, sed per omnia in contubernio venerandi conventus degat eique de laboribus chori nihil relaxetur. (2) Cum enim melancholia ipsius ferme absumpta potius quam innata videatur, non oportet frenum taliter aegrotanti in libertatem remittere. (3) De reliquo confido eundem morigerum fore et sine quaerela aliis sese accomodaturum. (4) Interim reverendissima amplitudo vestra hanc importunitatem ignoscat, cui me meosque semper cupio commendatos. (5) Dabam ex Stambs 21. Iulii anno 1670.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic