Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Male admodum me habet transmissam Innocentii bullam non ea forma et nitore
praeditam, quo a reverendissima amplitudine vestra desiderabatur. (2) Ubi vero vel
qua ratione cera in annulo piscatoris oblitterata sigillum sive imaginem amiserit,
nemini in Stambs compertum est, siquidem praefata bulla in paucorum oculos ac manus
incurrit, solis forsitan antecessori meo, domino abbati Bernardo,
[ERROR: no reftable :] antecessori
... Bernardo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. et
reverendo patri Benedicto Staub piae memoriae tunc congregationis secretario in
Stambs versanti visa et contrectata, quae hactenus per annos quam plures in scrinio
inter litterarum fasciculos delituit. (3) Si coniecturis uti liceat, plus quam
credibile est rescriptum hoc Romae tam informe non prodiisse, alioqui enim
honoratissimus antecessor meus, vir accuratus, verosimiliter illud ad urbem Romam
remisisset et aliud perfectius signatum expediri curasset. (4) Suspicari proin forte
non de vano quis posset, primo anno, quo diploma istud a pontifice Innocentio
obtinuimus, plerosque abbatum congregationis nostrae aliquod illius apographum
efflagitasse sicque per multiplices descriptiones et accedentem fortassis incuriam
scriptoris de sigillo a tergo exstante nihil solliciti sensim cerae imaginem fuisse
complanatam. (5) Sed hoc intra limites coniecturae tantum relinquens authentice
nihil probare possum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|