Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Male admodum me habet transmissam Innocentii bullam non ea forma et nitore praeditam, quo a reverendissima amplitudine vestra desiderabatur. (2) Ubi vero vel qua ratione cera in annulo piscatoris oblitterata sigillum sive imaginem amiserit, nemini in Stambs compertum est, siquidem praefata bulla in paucorum oculos ac manus incurrit, solis forsitan antecessori meo, domino abbati Bernardo, [ERROR: no reftable :] antecessori ... Bernardo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. et reverendo patri Benedicto Staub piae memoriae tunc congregationis secretario in Stambs versanti visa et contrectata, quae hactenus per annos quam plures in scrinio inter litterarum fasciculos delituit. (3) Si coniecturis uti liceat, plus quam credibile est rescriptum hoc Romae tam informe non prodiisse, alioqui enim honoratissimus antecessor meus, vir accuratus, verosimiliter illud ad urbem Romam remisisset et aliud perfectius signatum expediri curasset. (4) Suspicari proin forte non de vano quis posset, primo anno, quo diploma istud a pontifice Innocentio obtinuimus, plerosque abbatum congregationis nostrae aliquod illius apographum efflagitasse sicque per multiplices descriptiones et accedentem fortassis incuriam scriptoris de sigillo a tergo exstante nihil solliciti sensim cerae imaginem fuisse complanatam. (5) Sed hoc intra limites coniecturae tantum relinquens authentice nihil probare possum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic