Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverendissimae amplitudini vestrae 7. Aprilis ad me dare placuit, 16.
eiusdem rite obtinui, testes doloris et planctus ex illustrissimi patris generalis
nostri[ERROR: no reftable :]
illustrissimi ... nostri] Gemeint ist der verstorbene Generalabt Claude
Vaussin. funere concepti. (2) Et sane merito totam
congregationem nostram consternavit tam praeclari sideris occubitus. (3) Spero tamen
propediem nos laetiore evangelio de novi capitis optata successione recreandos,
siquidem novae electionis in Cistercio praefixus iam fuit dies sancto Iosepho festus
ac votivus, qui est 19. Martii. (4) Interea vero res nostrae Germaniae periculo non
vacabunt, iam enim ante, quam memoratus reverendissimus dominus noster Claudius diem
suum supremum clauserat, rumor quidem insonuit regem Galliae
[ERROR: no reftable :] regem
Galliae] Gemeint ist König Ludwig XIV. (1643-1715).
Cistercio comendatarium quendam pro capite introsurum, quo quid exitialius ordini
nostro accidere posset? (5) Verum paucis abhinc septimanis reverendissimus abbas
Sanct-Urbanensis in Sueviam rescripsit Galliae regem conventui Cisterciensi liberam
vacuitatem eligendi abbatem concessisse, ut hoc saltem metu iam liberi simus. (6) An
vero antistes Morimundensis[ERROR: no reftable :] antistes Morimundensis] Gemeint ist Abt Franciscus
II. de Machaut von Morimond. a suo pertinaci proposito
sit destiturus vel num ipsi abstinentes et arrogantes ichthyophagi electionem in
Cistercio non sint turbaturi, in exspectatione eventum praestolamur. (7) Ubi
quidpiam rescribero reverendissimae amplitudini vestrae volens lubens communicabo,
cui me cum amicissima salute commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|