Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quas reverendissimae amplitudini vestrae 7. Aprilis ad me dare placuit, 16. eiusdem rite obtinui, testes doloris et planctus ex illustrissimi patris generalis nostri[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... nostri] Gemeint ist der verstorbene Generalabt Claude Vaussin. funere concepti. (2) Et sane merito totam congregationem nostram consternavit tam praeclari sideris occubitus. (3) Spero tamen propediem nos laetiore evangelio de novi capitis optata successione recreandos, siquidem novae electionis in Cistercio praefixus iam fuit dies sancto Iosepho festus ac votivus, qui est 19. Martii. (4) Interea vero res nostrae Germaniae periculo non vacabunt, iam enim ante, quam memoratus reverendissimus dominus noster Claudius diem suum supremum clauserat, rumor quidem insonuit regem Galliae [ERROR: no reftable :] regem Galliae] Gemeint ist König Ludwig XIV. (1643-1715). Cistercio comendatarium quendam pro capite introsurum, quo quid exitialius ordini nostro accidere posset? (5) Verum paucis abhinc septimanis reverendissimus abbas Sanct-Urbanensis in Sueviam rescripsit Galliae regem conventui Cisterciensi liberam vacuitatem eligendi abbatem concessisse, ut hoc saltem metu iam liberi simus. (6) An vero antistes Morimundensis[ERROR: no reftable :] antistes Morimundensis] Gemeint ist Abt Franciscus II. de Machaut von Morimond. a suo pertinaci proposito sit destiturus vel num ipsi abstinentes et arrogantes ichthyophagi electionem in Cistercio non sint turbaturi, in exspectatione eventum praestolamur. (7) Ubi quidpiam rescribero reverendissimae amplitudini vestrae volens lubens communicabo, cui me cum amicissima salute commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic