Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Resurgentis Christi festivum phase reverendissimam amplitudinem vestram cum suis
in laetitia et exultatione transegisse credam, et ut hic gaudii fomes in sospite ac
bene sano corpore reverendissimae dominationis vestrae quam diutissime perduret,
animitus opto, donec in Ierusalem, quae sursum est, perpetuum cum beatis Alleluia
decantet. (2) Triste nuntium de illustrissimi nostri archimandritae Claudii
[ERROR: no reftable :] illustrissimi
... Claudii] Gemeint ist der verstorbene Generalabt Claude
Vaussin. et consueta revocatione comitiorum generalium
citius percepi, quam volupe erat, spero tamen futurum, ut clementia supremi Numinis
post turbinem desolationis brevi rursus serenum nobis infundat communemque luctum ex
tanto funere susceptum novi in Cistercio sideris exortu suaviter abstergat. (3)
Equidem existimaveram nos laeto evangelio de prospera electione optati successoris
iam propediem in paschate recreandos fore, quandoquidem, ut inaudivi, electioni
praefixus fuit dies Martii decimus nonus, festivus sancto Iosepho, a quo iam mensis
diffluxit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|