Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Pro duobus apographis vidimatis bullae Innocentianae, quae reverendissima amplitudo vestra desiderat, consuetum mihi visum fuit ipsummet originale diploma transmittere, ut exinde exemplaria, quotquot libuerint, vidimari possint in Salem. (2) Cernitur in illo correctura quaedam quoad duo vocabula (constitutionibus apostolicis) in linea decima quarta, prout ipsa characteris diversitas satis indicat, sed ne haec rasura aut lima forte in Stambs facta fuisse putetur, testes simul mitto litteras reverendissimi domini Attilii abbatis Romani, quae causam et occasionem huiusce correctionis (quamvis meo iudicio re ipsa parum profuturae) patefacient. (3) Quod vero paulo tardius bulla ista ad manus reverendissimae amplitudinis vestrae perveniat, causa est, quod postae diffidens certam et securam ablegandi occasionem exspectarim, quae nunc primum occurrit, dum rogatu reverendissimi domini praesulis Maristellani conventualem meum reverendum patrem Thobiam Zigl Wettingam destino ad iuris canonici professuram obeundam, quem reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae commendo et rogo,

-- F264r --

ut eum viae ignarum de ratione itineris ex Salem versus Maristellam instituendi instrui curet. (4) Quod reliquum est, reverendissimae amplitudini vestrae dies longaevos et omnem prosperitatem animitus precor et opto. (5) Ex eremo Stambsensi 11. Aprilis anno 1670.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic