Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Biduo post, quam nuperas ad excellentiam vestram dedi, pater subprior noster [ERROR: no reftable :] pater ... noster] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl. >Album Stamsense Nr. 431). e pede ac femore sinistro usque adeo intumuit, ut hydropem adesse nemo posset ambigere. (2) Verum evoluto die uno vel altero tumor ille et humor in partibus praedictis subsidens ac versus superiora ascendens genas insedit, ita ut bonus pater buccas praeferret instar tubicinis. (3) Sed et istae brevi rursum detumuere, relapsa denuo ad pedes instabili humoris colluvie, quae etsi lecto patientem nondum affigat, gressum tamen eiusdem fere omnem retardat. (4) Recipe porro illud litteris proxime ad me directis inclusum, bene est, quod Oeniponti praeparatum non fuerit; nam cum id iuxta excellentiae vestrae praescriptum pro potu ordinario ad pastum deservire deberet, coniectura mihi plus quam probabilis est subpriorem nostrum numquam eo persuadendum, ut tali catapotio vinum adeo sibi semper amatum per dies octo posthaberet. (5) Si tamen praeter opinionem nostram vim sibi inferre ac tantillo tempore vino renuntiare decerneret, posset decoctum illud a nostro pharmacopaeo ocius praeparari, quandoquidem species requisitae omnes iam praesto sunt. (6) Drachmam vero rhabarberi in pulveres comminuti aliquot iam diebus usurpat et non parum sibi conducere experitur; tantum dubitat, quandium usus eiusmodi pulveris sit continuandus. (7) Quodsi infirmus hic noster consilium medici illius Lusitani [ERROR: no reftable :] medici ... Lusitani] Amato Lusitanus (1511-1568) aus Portugal studierte Medizin in Slamanca und wurde zu einem der berühmtesten Ärzte des 16. Jhs. annuam potus abstinentiam rustico olim suadentis amplecti et sequi vellet, sponderem praefecto post anni circulum excellentiae vestrae vitulum optimum et saginatum ad aedes suas deferendum cum profusa actione gratiarum, qualem praestitit rusticus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic