Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Mitto tandem, quem reverendissimae dominationi vestrae obtuli ac promisi,
[ERROR: no reftable :] promisi] Vgl.
ep. 567. desideratum professorem, conventualem meum
patrem Thobiam Zigl, qui inter meos hactenus per septennium et ultra lectoris
officio functus publica etiam doctrinae suae monimenta edere voluit, dum theses ex
universa philosophia ac deinde etiam theologicas ex prima parte divi Thomae
Aquinatis praelo impressas publicae concertationi exposuit.
[ERROR: no reftable :] theses ...
exposuit] Zigl, Tobias: Scholasticae theologiae theoremata, Innsbruck
1667. (2) Et quamvis ius canonicum domi meae in calamos
dictando totum non pervolverit, nihilominus tamen de eiusdem sufficientia nihil
admodum dubito. (3) Et sicut scio praedictum patrem -- F263v -- meum litterarii laboris
omnino impertaesum, ita etiam confidam ipsum reverendissimae dominationis vestrae
filiis ac fratribus erudiendis operam suam impigre ac fideliter elocaturum. (4)
Dominatio vestra amplissima sua illum paterna cura et benevolentia dignari velit,
cui nihil impensius opto, quam ut fructum, quem Maistella desiderat, mediante opella
conventualis mei fecundum et uberem reportet. (5) Dedi ex monasterio Stambs die 11.
Aprilis anno 1670.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|