Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Mitto tandem, quem reverendissimae dominationi vestrae obtuli ac promisi, [ERROR: no reftable :] promisi] Vgl. ep. 567. desideratum professorem, conventualem meum patrem Thobiam Zigl, qui inter meos hactenus per septennium et ultra lectoris officio functus publica etiam doctrinae suae monimenta edere voluit, dum theses ex universa philosophia ac deinde etiam theologicas ex prima parte divi Thomae Aquinatis praelo impressas publicae concertationi exposuit. [ERROR: no reftable :] theses ... exposuit] Zigl, Tobias: Scholasticae theologiae theoremata, Innsbruck 1667. (2) Et quamvis ius canonicum domi meae in calamos dictando totum non pervolverit, nihilominus tamen de eiusdem sufficientia nihil admodum dubito. (3) Et sicut scio praedictum patrem

-- F263v --

meum litterarii laboris omnino impertaesum, ita etiam confidam ipsum reverendissimae dominationis vestrae filiis ac fratribus erudiendis operam suam impigre ac fideliter elocaturum. (4) Dominatio vestra amplissima sua illum paterna cura et benevolentia dignari velit, cui nihil impensius opto, quam ut fructum, quem Maistella desiderat, mediante opella conventualis mei fecundum et uberem reportet. (5) Dedi ex monasterio Stambs die 11. Aprilis anno 1670.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic