Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Accepi ante dies plusculos litteras ex Maristella, quibus omnino respondendum
est. (2) At quia ignarus sum, qua via epistula -- F263r -- in Helvetiam dirigenda sint,
amica usus confidentia hasce meas responsales ad reverendam admodum paternitatem
vestram destino ab eadem haud gravate, ut spero, in locum praedictum promovendas.
(3) Ceterum memoria adhuc memor sum in comitiis Caesareensibus mentionem incidisse
de laboribus secretarii in congregatione nostra aliquo stipendio repensandis, quod
quidem ego dignum ac iustum esse iudicabam, a Sanct-Urbanensi vero praesule explodi
videram. (4) At ecce diebus hisce casu vel potius fortuna apud priorem meum
[ERROR: no reftable :] priorem meum]
Gemeint ist Pater Benedikt Stephani selbst. repertum est
vetustum schediasma iam semilacerum apocham continens, qua venerabilis piae memoriae
pater Benedictus Staub olim fidem fecit de accepto constituti annui sui salarii
dimidio, 25 scilicet florenis, a reverendissimo domino bonae memoriae abbate nostro
Bernardo[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... Bernardo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der
Präsident der Kongregation war. tunc praeside sibi
adnumeratis. (5) Volui equidem hanc acceptilatronem reverendae admodum paternitati
vestrae amice communicare, forsitan olim usui aut commodo futurum, cui simul cum
multa salute diuturnam sospitatem precor. (6) Ex Stambs.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|