Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Accepi ante dies plusculos litteras ex Maristella, quibus omnino respondendum est. (2) At quia ignarus sum, qua via epistula

-- F263r --

in Helvetiam dirigenda sint, amica usus confidentia hasce meas responsales ad reverendam admodum paternitatem vestram destino ab eadem haud gravate, ut spero, in locum praedictum promovendas. (3) Ceterum memoria adhuc memor sum in comitiis Caesareensibus mentionem incidisse de laboribus secretarii in congregatione nostra aliquo stipendio repensandis, quod quidem ego dignum ac iustum esse iudicabam, a Sanct-Urbanensi vero praesule explodi videram. (4) At ecce diebus hisce casu vel potius fortuna apud priorem meum [ERROR: no reftable :] priorem meum] Gemeint ist Pater Benedikt Stephani selbst. repertum est vetustum schediasma iam semilacerum apocham continens, qua venerabilis piae memoriae pater Benedictus Staub olim fidem fecit de accepto constituti annui sui salarii dimidio, 25 scilicet florenis, a reverendissimo domino bonae memoriae abbate nostro Bernardo[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Bernardo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der Präsident der Kongregation war. tunc praeside sibi adnumeratis. (5) Volui equidem hanc acceptilatronem reverendae admodum paternitati vestrae amice communicare, forsitan olim usui aut commodo futurum, cui simul cum multa salute diuturnam sospitatem precor. (6) Ex Stambs.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic