Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Undecima Februarii ad monasterium meum appulsus est reverendissimae amplitudinis vestrae filius, religiosus pater Robertus Kraff, deinceps ex placito [ERROR: no reftable :] ex placito] Vgl. ep. 562,1. reverendissimae dominationis vestrae hospitio Stambsensi usurus, quem sicuti morigere apud nos conversaturum spero, ita etiam illi tamquam uni ex meis caritatis viscera libens pandam. (2) Quin interea etiam reverendissima amplitudo vestra ad suam Troiam Salemitanam remeaverit salva et incolumis nihil admodum dubitabo. (3) Ego (laus Deo) nudiustertius cum bona commoditate domum perveni post paucos dies Oenipontum propter negotia revisurus. (4) Quibus raptim deproperatis reverendissimae dominationi vestrae me meosque cum omnigenae prosperitatis apprecatione commendo. (5) Ex Stambs die 14. Februarii anno 1760.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic