Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quam reverendissima amplitudo vestra mihi ab infante Bethleemitico adprecata est
anni novi felicitatem, eandem omnino reverendissimae -- F261v -- et amplissimae
dominationi vestrae votis omnibus precor atque exopto in annos quam plurimos. (2)
Pergratum illud recipe pilularum, quas excellens quondam medicus Augustanus suo
praestanti ingenio composuerat, cum litteris reverendissimae amplitudinis vestrae
laetanter accepi servaturus illud inter ea, quae mihi cara quasi quoddam cymelion.
(3) Nec dubitabo, quin sicuti earundem pilularum usus amplissimae dominationis
vestrae hactenus evidenti bono fuit, ita et posthac mihi divino Aesculapio dante in
corporis mei cessurus sit commodum. (4) Ceterum sicut erga reverendissimam
amplitudinem vestram debitorem me libens profiteor, ita et ad vicariae gratitudinis
officia in quoscumque eventus eidem me offero paratissimum. (5) Deus ter optimus
Steingadio bene meritum caput suum in seras aetates conservet incolume! (6) Dabam ex
Stambs Idibus Ianuariis anno 1670.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|